Caput CXXXI - De caritate ipsius et qualiter se ipsum pro animarum salute perfectionis ponebat exemplum.
172
1 Quem aliis creaturis germanum effecerat vis amoris, mirum non est Creatoris insignitis imagine si germaniorem Christi caritas (cfr. 2Cor 5,14) faciebat.
2 Saluti namque animarum (cfr. 1Pet 1,9) praestare nihil dicebat, eo saepius probans quod Unigenitus Dei (cfr. Ioa 3,18) pro animabus dignatus fuerit in cruce pendere.
3 Hinc sibi in oratione luctamen, in praedicatione discursus, in exemplis dandis excessus.
4 Non se Christi reputabat amicum (cfr. Ioa 15,14.15), nisi animas diligerit quas ipse dilexit (cfr. 1Ioa 4,21).
5 Et haec penes eum causa potissima venerandi doctores, quod Christi adiutores (cfr. Rom 16,9) unum cum Christo exsequerentur officium.
6 Ipsos vero fratres, velut domesticos fidei (cfr. Gal 6,10) singularis et quos uniret participium haereditatis aeternae (cfr. Heb 9,15), supra modum (cfr. 2Cor 4,17) viscerosissime totis amplexabatur affectibus (cfr. Ez 25,6).
173
1 Quoties asperitas vitae reprehenderetur in ipso, respondebat se datum Ordini ad exemplum, ut aquila provocaret ad volandum pullos suos (cfr. Deut 32,11).
2 Unde cum innocens eius caro, quae iam sponte spiritui se subdebat, nullo propter offensas egeret flagello, tamen exempli causa renovabat in ea poenas, solum propter alios custodiens vias duras (cfr. Ps 16,4).
3 Recte quidem, quoniam plus ad manum quam ad linguam respicitur (cfr. Sir 28,19.20; Iudt 13,7) praelatorum.
4 Manu, pater, perorabas suavius, persuadebas facilius, probabas et certius.
5 Si linguis hominum loquantur et angelorum, caritatis autem exempla non monstrent, mihi parum, sibi nihil prosunt (cfr. 1Cor 13,1-3).
6 Verum ubi reprehensor minime formidabatur, et est pro ratione voluntas, satis ad salutem sigilla sufficiunt?
7 Faciendum tamen quod intonant, ut, ieiunis canalibus, ad areolas (cfr. Cant 6,1) fluenta pertranseant.
8 Colligatur interdum rosa de spinis (cfr. Mat 7,16), ut maior minori serviat (cfr. Gen 25,23; Rom 9,12).