Caput CXI - Quod semper ob veram obedientiam habuit guardianum.
151
1 Ut pluribus lucraretur modis negotiator iste cautissimus, ac totum praesens tempus conflaret in meritum, frenis obedientiae agi voluit, et alieno regimini submittere semetipsum.
2 Siquidem non solum generali officio resignavit, sed propter maius obedientiae bonum, guardianum singularem expetiit, quem specialiter coleret in praelatum.
3 Dixit enim fratri Petro Cathanii, cui pridem obedientiam sanctam promiserat: “Rogo te, propter Deum, ut vicem tuam de me uni de sociis meis committas, cui sicut tibi devotus obediam.
4 Scio”, inquit, “obedientiae fructum, et quod nihil transeat temporis sine lucro qui alterius iugo colla submiserit (cfr. Sir 51,34)”.
5 Admissa igitur sua instantia, usque ad mortem (cfr. Phip 2,8) subditus ubique permansit, guardiano proprio semper reverenter obtemperans.
6 Dixit autem quadam vice sociis suis: “Inter alia quae dignanter pietas mihi divina concessit, hanc gratiam contulit, quod ita diligenter novitio unius horae obedirem, si mihi guardianus daretur, sicut antiquissimo vel discretissimo cuiquam.
7 Subditus”, inquit, “praelatum suum non hominem considerare debet, sed illum pro cuius est amore subiectus.
8 Quanto autem comtemptibilior praesidet, tanto obedientis humilitas magis placet”.