Caput XXXIX - Quomodo Sanctus reprehendit verbo et exemplo mollibus et delicatis indutos.
69
1 Indutus homo iste virtute ex alto (cfr. Luc 24,49) plus intus igne calescebat divino, quam foris corporeo tegumento.
2 Exsecrabatur vestitos triplicibus, et qui praeter necessitatem mollibus (cfr. Mat 11,8) utebantur in ordine.
3 Necessitatem vero, quam non ratio sed voluptas ostentat, signum exstincti spiritus (cfr. 1The 5,19) asserebat.
4 “Spiritu”, inquit, “tepido et pedetentim a gratia frigescente, necesse est carnem et sanguinem quae sua sunt quaerere (cfr. Phip 2,21).
5 Quid enim”, ait, “restat, anima non inveniente delicias, nisi ut caro convertatur ad suas?
6 Et tunc animalis appetitus necessitatis articulum palliat, tunc sensus carnis (cfr. Col 2,18) conscientiam format”.
7 Subdebatque: “Adsit fratri meo vera necessitas, quaevis eum indigentia tangat: si satisfacere properat eamque a se longe repellere, quid mercedis accipiet (cfr. Gen 29,15)?
8 Incidit quidem occasio meriti, sed displicuisse sibi studiose probavit”.
9 His et similibus ignotos necessitatibus configebat, cum ipsas patienter non ferre, nhil aliud sit quam Aegyptum repetere.
10 Denique nulla vult occasione plures duabus tunicas fratres habere, quas tamen consutis peciis resarcire concedit.
11 Exquisitos pannos horrere iubet et contraria facientes acerrime coram omnibus mordet; atque ut tales suo exemplo confunderet, super tunicam propriam rudem consuit saccum (cfr. Iob 16,16); in morte etiam exsequialem tunica vili sacco petiit operiri.
12 Fratribus autem quos urgeret infirmitas seu necessitas alia, mollem subtus ad carnem tunicam indulgebat, ita tamen quod foris in habitu asperitas et vilitas servaretur.
13 Dicebat enim: “Tantum adhuc laxabitur rigor, dominabitur tepor, quod filii pauperis patris etiam scarulaticos portare, colore solum mutato, minime verebuntur”.
14 Non tibi, pater, ex hoc mentimur filii alieni (cfr. Ps 17,46), sibi potius nostra mentitur iniquitas (cfr. Ps 26,12).
15 Ecce enim luce clarius innotescit et crescit dies.