Caput LXXXVIII - De spirituali laetitia et laus eius, et de malo acediae.
125
1 Tutissimum remedium contra mille inimici insidias vel astutias (cfr. Eph 6,11; 2Cor 11,3) laetitiam spiritualem sanctus iste firmabat.
2 Dicebat enim: “Tunc potissimum exsultat diabolus, cum gaudium spiritus (cfr. Gal 5,22) servo Dei potest subripere.
3 Pulverem portat, quem quantumlibet parvis aditibus conscientiae possit inicere, mentisque candorem et vitae munditiam sordidare.
4 Sed laetitia”, inquit, “spirituali corda replente, in vanum effundit serpens letale venenum (cfr. Prov 23,32).
5 Non possunt daemones offendere Christi famulum, ubi eum viderint sancta iucunditate repletum (cfr. Act 2,28).
6 Quando vero flebilis est animus, desolatus et moerens, facile vel absorbetur tristitia (cfr. 2Cor 2,7), vel ad gaudia vana transmittitur”.
7 Studebat proinde sanctus in iubilo cordis semper exsistere, servare unctionem spiritus oleumque laetitiae (cfr. Ps 44,8).
8 Morbum acediae pessimum summa cura vitabat, ita ut cum vel parum menti illapsum sentiret, ad orationem citissime curreret.
9 Dicebat autem: “Servus Dei (cfr. Dan 6,20) pro aliquo, ut assolet, conturbatus, illico surgere ad orationem debet, et tamdiu coram summo Patre persistere, donec reddat ei sui salutaris laetitiam (cfr. Ps 50,14).
10 Si enim in moestitia fecerit moram (cfr. Hab 2,3), adolescet babylonicum illud, quod tandem, nisi per lacrimas expergetur, mansuram generabit in corde rubiginem”.