Caput CXXII - Qualis debet esse praedicator.
163
1 Ministros verbi Dei (cfr. Act 6,4; 17,13) tales volebat, qui studiis spiritualibus intendentes, nullis aliis praepedirentur officiis.
2 Hos enim a quodam magno rege dicebat electos ad edicta, quae ex eius ore perciperent, populis demandanda.
3 Dicebat autem: “Prius praedicator haurire secretis orationibus debet quod postea sacris effundat sermonibus; prius intus calescere, quam foris frigida verba proferre”.
4 Reverendum hoc dicebat officium, et qui illud administrarent, omnibus venerandos.
5 “Isti”, ait, “vita sunt corporis, isti daemonum impugnatores, isti mundi lucerna (cfr. Mat 5,14)”.
6 Sacrae vero theologiae doctores amplioribus dignos censebat honoribus.
7 Fecit enim quandoque generaliter scribi: “Omnes theologos et qui ministrant nobis verba divina, debemus honorare et venerari, tamquam qui nobis ministrant spiritum et vitam (cfr. Ioa 6,64)”.
8 Et beato Antonio cum semel scriberet, sic poni fecit in principio litterae: “Fratri Antonio, episcopo meo”.